L'exorcisme en latin

 

EXORCISME A SAINT MICHEL

DU PAPE LEON XIII

Texte Original en latin


 

 

Il est conseillé avant de commencer la prière de se munir d'une Médaille-Croix de Saint Benoît ou d'un Crucifix.


Exorcismus in satanam et angelos apostaticos


Jussu Leonis XIII. Pont. Max EditusIn nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen

 

Psalmus LXVII

 

1 - Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.2 - Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

 

Psalmus XXXIV

 

- Judica Domine nocentes me ; expugna impugnantes ne.

- Confundantur et revereantur quaerentes animam meam.

- Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.

- Fiant tamquam pulvis ante faciem venti ; et Angelus Domini coarctans eos.

- Fiat via illorum tenebrae, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos.

- Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui : supervacue exprobraverunt animam meam.

- Veniat illi laqueus quem ignorat ; et captio quam abscondit, apprehendat eum : et in laqueum cadat in ipsum.Anima autem mea exsultabit in Domino : et delectabitur super salutari suo.

- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto :

- Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

 

Ad S. Michaelem Archangelum precatio


Princeps gloriosissime coelestis militiae, sancte Michael Archangele, defende nos in proelio et colluctatione, quae nobis est adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus. (Ephes. 6) Veni in auxilium hominum ; quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suae fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. (Sap. 2-1. Cor. 6) Proeliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu proelia Domini, sicut pugnasti olim contra ducem superbiae luciferum et angelos ejus apostaticos ; et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem ; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. (Apoc. 12) En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum lucis, cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in ea deleat nomen Dei et Christi ejus, animasque ad aeternae gloriae coronam destinatas furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiae suae, tamquam flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente et corruptos corde : spiritum mendacii, impietatis et blasphemiae ; halitumque mortiferum luxuriae, vitiorum omnium et iniquitatum.

- Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, vaferrimi hostes repleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio ; ad omnia desiderabilia ejus impias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis ad lucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis impietatis suae ; ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes spiritales nequitias, et fac victoriam. Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia ; te gloriatur defensore adversus terrestrium et infernorum nefarias potestates ; tibi tradidit Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas.Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et Ecclesiae nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent nos misericordiae Domini, et apprehendas draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gentes. (Apec. 20.)Hinc tuo confisi praesidio ac tutela, sacra Sanctae Matris Ecclesiae auctoritate, ad infestationes diabolicae fraudis repellendas in nomine Jesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur.

V. - Ecce Crucem Domini, fugite partes adversae,

R. - Vicit leo de tribu Juda, radix David.

V. - Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

R. - Quemadmodum speravimus in te.

V. - Domine, exaudi orationem meam.

R. - Et clamor meus ad te veniat.

V. - Dominus vobiscum.

R. - Et cum spiritu tuo.

Oremus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiaim tuam supplices exposcimus : ut per intercessionem immaculatae semper Virginis Dei Genitricis Mariae, beati Michaelis Archangeli, beati Joseph ejusdem beatae Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios imundos spiritus, qui ad nocendum humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium praestare digneris. Per eumdem Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

 

Exorcismus


EXORCIZAMUS te, omnis immunde spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini nostri Jesu † Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis †. Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum †.

Imperat tibi Deus altissimus †, cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc praesumis ; qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnittonem veritatis venire. (I Tim, 2.)

Imperat tibi Deus Pater † ;

imperat tibi Deus Filius † ;

imperat tibi Deus Spiritus sanctus †.

Imperat tibi majestas Christi, aeternum Dei Verbum caro factun †, qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Phil.2) ; qui Ecclesiam suam aedificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam numquam esse praevalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. (Matth. 28., 20.)

Imperat tibi sacramentum Crucis †, omniumque christianae fidei Mysteriorum virtus †. Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria †, quae superbissimum caput tuum a primo instanti immacualatae suae conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum †.

Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio †.Ergo, drago maledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum † vivum, per Deum † verum, per Deum † sanctum, per Deum qui sic... dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Jo.3.) : cessa decipere humanas creaturas, eisque aeternae perditionis venenum propinare : desine Ecclesiae nocere et ejus libertati laqueos injicere.

Vade satana, inventor et magister omnis fallaciae, hostis humanae salutis. Da locum Christo, in quo nihil invenisti de operibus tuis ; da locun Ecclesiae uni, sanctae, catholicae, et Apostolicae, quam Christus ipse acquisivit sanguine suo. Humiliare sub potenti manu Dei ; contremisce et effuge, invocato a nobis sancto et terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes coelorum et Potestates et Dominationes subjectae sunt ; quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

V. - Domine, exaudi orationem meam.

R. - Et clamor meus ad te veniat.

V. - Dominus vobiscum.

R. - Et cum spiritu tuo.Oremus

 

Oraison


Deus coeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem ; quia non est Deus praeter te, nec esse potest nisi tu creator omnium visibilium et invisibilium, cujus regni non erit finis : humiliter majestati gloriae tuae supplicamus, ut ab omni infernalim spirituum potestate, laqueo, deceptione et nequitia nos potenter liberare, et incolumes custodire digneris.Per Christum Dominum nostrum.R. - Amen.Ab insidiis diaboli, libera nos. Domine.Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire ; Te rogamus, audi nos.Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris ; Te rogamus, audi nos.Et aspergatur locus Aqua benedicta.

 

Prière à la Vierge


"Auguste Reine des cieux, souveraine Maîtresse des Anges, vous qui, dès le commencement, avez reçu de Dieu le pouvoir et la mission d'écraser la tête de Satan, nous vous le demandons humblement, envoyez vos Légions saintes, pour que, sous vos ordres, et par votre puissance, elles poursuivent les démons, les combattent partout, répriment leur audace et les refoulent dans l'abîme." 1Qui est comme Dieu ? 2O bonne et tendre Mère, vous serez toujours notre amour et notre espérance.O divine Mère, envoyez les Saints Anges pour me défendre et repousser loin de moi le cruel ennemi.Saints Anges, et Archanges défendez-nous, gardez-nous.

 

Prière indulgenciée par Pie X, le 8 Juillet 1908

 

 

Retour à l'accueil

↑ HAUT DE PAGE ↑


QUI SOMMES-NOUS ? L'INACCEPTABLE ENSEIGNEMENTS PRIERES


Le Groupe de prières
Qui est Saint Michel Archange ?
Evénements
Accueil
Dernière mise à jour
VIA VERITAS ET VITAS

Entre nous
Livre d'or

Dénonciation
Fausses doctrines
N.O.M / Illuminatis
Franc-maçonnerie

Dossier Islam
Islam vidéos
Témoignages


Le latin
Communion des Saints
Padre Pio
Sagesse des Saints
Enseignements
Le démon existe !
L'enfer  
Prophéties

Vidéos enseignements/prières
Autres vidéos


Les prières
Les Exorcismes
Prières de délivrance
Consécrations
Neuvaines
Prières des Saints
Les chapelets

Créer un site gratuit avec e-monsite - Signaler un contenu illicite sur ce site